- IOLCHOS
- IOLCHOSciv. Thessaliae, ubi eam dein Larissam vocari scribit; et Strabo l. 9. p. 414. et 436. Iasonio Patria, ab Iolcho, Amyri filio, fic dicta, ut tradit Steph. de urbibus, Homer. Iaolchon. vocat. Aliis Iolcos, opp. Thessaliae in Magnesia. ad sinum Pagasicum, ad radices Pelii montis, in finibus Pelasgiorarum, proximum Demetriadi urbi, ab ea vix milharidistans, a Pagasis 30. stad. ab Ormenio 20. a Phaeris 120. Iaco hodie. Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 193.Thessalus Aemeniam vomer proscindit Iolcon.Horat. Epod. Ode 5. v. 21.Herbasque quas Iolcos atque IberiaMutit venenorum ferax.Eius meminit ut dictum, P. Mela l. 2. c. 3. In Thessaliâ Larissa, aliquando Ielcos. Postrema verba erasit Pintianus, quia nempe Iolcon dicit esse ad mare sitam, hîc vero Melam mediterraneas tantum recensere civitates. Licet hoc verum esset, non tamen video, cur existimemus Melam errare non potuisse. Verum ipse errat Pintianus, cum ex Strab. ostendere conatur, Iolcon fuisse ad mare sitam. Verba Strab. haec sunt, Τῆς δε Δημητριάδος ἑπτὰ ςαδίους ὑπέρκειται τῆς ςθαλάςςης Ι᾿ωλκὸς. Ipfe interpretatus est, iacet ad mare. Sed quis nescit ὑπερκεῖςθαι semper accipi de locis remotis a mari? Recte itaqe Eust. hunc locum sic interpretatur, τὴν Ι᾿ωλκὸν ὑπερκεῖςθαι φασὶ τῆς κατὰ Δημητριάδα ςθαλάςςης ἑπτὰ ςαδίους. Vides quantillo spatio a mari abfuerit Iolcos, ut non mirum sit ab aliis inter maritimas urbesrecenseri. Porro cum Poetae Argenem Iolco solvisse aiunt, id de Aphetis, vel de litore, quod et ipsum Iolcon vocari docet Strabo accipiendum est. Sed et cum Scholiastes Apollonii Sepiadem dicit esse ἀκρωτήριον εν Ι᾿ωλκῷ, manifeste Iolcum pro litore accepit. Inde Iolciacus. Ovid. Met. l. 7. v. 158.Victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.